- XANTHUS
- I.XANTHUSCandaulis Lydi fil. Historicus Sardianus, qui eôdem tempore fuit, quô Sardes (non quidem a Cyro, sed ab Iombus et Atheniensibus, regnante Dariô, Herodot. l. 5. c. 100.) captae sunt; suidâ teste. Scripsit Lydiacorum libros 4. in quibus de Regibus Lydorum egit. Meminit Diog. Laert. in prooemio. Operis eius apud Athenaeum mentio est, l. 12. Idem l. 10. citat eiusdem operis librum 2. uti et Hesychius Illustrius, ac Suidas; quorum uterque ex eo refert, Gygem, Lydorum Regem, primum feminas castrâsse, quo iis aetate florentibus semper uteretur. Vide omnino Voss. Hist. Graec. l. 4. p. 451. 452. Nic. Lloydius: et supra voce Alcimus, it. Andramytes. Item Poeta Melicus, cuius meminit Aelianus.II.XANTHUSLydus, Historicus Graecus, im pense a priscis laudatus.Scripsit historiam Lydiae, etc. Dionys. Halicarn. l. 1. Antiqq. Rom. Solin. c. 43. Strabo, l. 12. Voss. de Hist. Graec. loc. cit. Vide supra.III.XANTHUSequus Achillis, cum Balio, altero eiusdem Herois equo, Podargen, ex harpyiis unam, matrem habuit. Ita enim Homerus, Il. τ. v. 400.Ξάνθε τε καὶ Βαλίε, τηλεκλυτὰ τέκναΠοδάργης.Nomen a colore. Flavus autem ξανθὸς est, quod cum gilvo quideni confundere videtur Galenus de Sanit. tuenda, l. 5. Ο῝ν ὁ Ι῾πποκράτης ἐίωθε κιῤῥὸν καλεῖν, δύναιο δ᾿ αὐ καὶ ξανθὸν ὀνομάζειν αὐτὸν. Quem (vini colorem) solet Hippocrates gilvum appellare, possis etiam vocare flavum. Idem vero gilvum esse flavô dilutius, aperte docet, vinum album, cum veterascit, semper fieri κιῤῥότερον, gilvius, et tandem etiam ξανθὸν, flavum, scribens Comm. 3. in Hippocr. Ob hanc tamen affinitatem gilvus Germanice falb, Gall. fauve, quod maxime ad flavum accedat, dicitur. Huius autem coloris fuisse Nisaeos in Media equos, tanti apud Persas nominis, Phavorinus refert, Νισαῖος ἵππος ὅ ἐςτι ξανθός ἡ γὰρ Νίσα πάσας τὰς ἳππους ξανθὰς ἔχει. Sed, ut in vino, ita in equis, gilvus a flavo differt. Unde Apocal. c. 6. v. 8. ἵππος χλωρὸς, videtur esse gilvus equus. Ibi enim χλωρὸς, ut passim, pro ὠχρῷ conflatur autem hic color, λευκοῦ ξανθῷ μεμιγμένου, cum flavo miscetur album, ut in Timaeo docet Plato. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. II. I c. 7. ubi de sex equorum coloribus, in Zacharia, c. 1. v. 8. adde Salmas. ad solin. passim, inprimis, p. 1154. et 1155. ubi ξανθὸν idem cum rufo dilutiore, adeoque vicinum τῷ πυῤῥῷ, et a quibusdam infra πυῤῥὸν, sed et a nonnullis supra poni, ait.IV.XANTHUSfil. Tremili et Praxidices in Lycia natus. Steph. in Tremile.V.XANTHUSfluv. Troadis, idem cum Scamandro, ita dictus, teste Aristot. de Hist. Animal. l. 3. quod ovium vellera flavô colore inficiat. Virg. l. 1. Aen. v. 477.------ PriusquamPabula gustâssent Troiae, Xanthumque bibissent.Item Lyciae fluv. Xanthum urbem interluens. Sirbis Straboni, hodieque Sirbi vulgo. Oritur e Cadmo monte. Herodot. Plin. l. 5. c. 27. Virg. l. 4. Aen. v. 143.Qualis ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluentaDeserit, ac Delum maternam invisit Apollo.Item fluviolus Epiri. Hôc praeterea nomine fuit unus ex equis Hectoris, cuius meminit Homer. Il. 23. Sunt etiam qui dicant, Xanthum inter equos Solis numerari, propter illud Martialis, l. 8. Epigr. 21. v. 7.Quid cupidum Titana tenes? iam Xanthus et AethonFrena volunt. ------ ------ -------VI.XANTHUSurbs Lyciae Straboni, a Xantho Cretensi dicta, quam Arnam olim vocatam Steph. seribit. Episcopalis sub Archiepiscopo Myrensi. Dicitur et Xanthopolis. Inde Nicephorus Callistus Xanthopolitanus. Et Theodori Xanthopolitant mentio in Synodo VIII. Ferrar. Item Lesbi oppid. Steph. Et urbs Germaniae in ferioris apud Rhenum, vulgo Santen. Urbs alias Gugernorum, nunc Duc. Clivens. Baudrando, alias Vetera castra, quod vide. Satis parva est, 2. leuc. infra Vesaliam in Occasum, quor a Geldria in Boream. An a Troianis condita, ann. ab excidio Troiae 280?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.